- ABONNATI
- ABONNATIDominorum feudalium subditi dicuntur, apud recentioris aetatis Scriptores, quorum praestationes ex condicto, pacto vel privilegio ad certam ac definitam pecuniae, aut alterius tei solutionem sunt limitatae, ita ut talliis ac eaeteris servitiis non sint obnoxii; quemadmodum sunt homines de corpore, vel servi, quibus pro libitu onera domini imponunt, Vox conficta ex bonna, terminus, limes: nam, ut agri certis limitibus definiuntur, ita eiusmodi abonnatorum praestationes suis finibus, limitibus, ac conditionibus constant, quas domini servate tenentur. Inde verbum abonnare, in Charta A. C. 1298. Ipsum Hugonem et Benevemetam de Tiseio eius uxorem abonnamus et lieberos esse volumus, --- ab omni tallia, corveia, etc. pro. 4. libris cerae dicto Priori --- in festo S. Remigii annis singulis per solvendis, etc. Indidem Abonnagium, ibid. a quo diversum est Abonagium, de quo vide infra in voce Bonna.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.